- MERIDIANUS
- MERIDIANUSin Globo Terrestri, circulum longitudinis denotat, Aequatorem ad angulos rectos secantem: quorum integri exhibentur numero 18. dimidiati 36. quemadmodum contra latitudinis circuli ad Aequatorem parallele ducuntur, et ad utrumque Polum usque pertingunt, denis gradibus a se invicem distantes. Horum usus insignis in speciali singulorum terrae locorum designatione, quae, ut iuxta debitam proprotonem exprimeretur, certa longitudinis et latitudinis mensura Terrae attribuenda fuit: unde et quemque locum suâ longitudine pariter ac latitudine donârunt Geographsii, quarum illa, distantia est loci a primo longitudinis circulo seu primo Meridiano: haec distantia eiusdem ab Aequatore. Sed ubi primus Meridianus collocandus, hoc opus. Hic labor est. Veteres Geographi et in iis Ptolemaeus, eum in Canariarum una, quam Iunonem nominabant, posuêre, rati Canarius in extremo Occidente sitas esse, a quo ad Orientem longitudo sumit solet. Nec sub initia crescentis Geographiae de alio cogitatum est: donec post detectam A. C. 1492. a Christ. Columbo Americam, lite inter Ferdinandum Catholicum Castellae Regem et Iohannem Regem Portugalliae obrtâ, ac inter Successores eorum continuatâ, circa divisionem novi Orbis, occasionem de variando Meridiano anxietas sumpsit: cui alias dein rationes Mathematici, ut a declinatione pyxidis nauticae, etc. petitas, adiunxêre. Blaeu in maximo suo Globo, mentem Pico de Teide, incolis Pico de Terreira dictum, in Insul. Teneriffa, Canariaram una pro Meridiano primo assumit ut et de Wit in tabb. suis Geogr. In Asores eum alii reiciunt, et Orientaliores Insulam S. Mariae et Insul. S. Michaelis adhibent, ut Duvallius in Tabb. Nonnulli Occidentaliores sumunt Corvo et Flores, velut idem Blaeu facit in Globis suis minoribus. Godofr. Wendelinus, a Meridiano, qui transit oppida Islandiae Holam et Schattolam, orditur. Alii in loco, ubi degunt, acquiescunt: uti Landsbergius in observ. Astronom. qui Goesae Zelandiae oppido id officii assignavit; et origanus qui Francofurto ad Oderam. Nec omittendum, Ludovicum XIII. Gall. Regem iussisse Regni sui Cosmographos Meridiannum primum statuere in Inful. Ferri, seu de Ferro, quod ex Furnerio narrat Ricciolus Alm. tom. 1. part. 1. p. 725. Cui tamen differentiae sic obviatur. Ut si longitudinem loci tui numeres a Teneriffa, alter vero a Corvo et Flores, totidem gradus istius computationi adicias, 14½. circiter: Itemsi a Corvo et Flores numerare coeperis, alter vero a Tenerisfa, totidem gradus abicias, etc. Vide Auctorem Anonymum Histor. Orbis Terr. Geogr. et Civ. p. 1. §. 12. et 13. Hornio Meridianus, olim in Fortunatis Insulis seu Canariis; postea in Azoribus primum Mericianum constituêre Geographi, ob rationem hanc. Post Novum Orbem ab Hispanis versus Occidentem ac Orientem detectum, eundemque donatione Alexandri VI. Pontif. Romani (quod facile ipsi erat de alieno) ad Reges Hispaniae translatum, ne oriretur dissensio inter Portugalliae ac Castellae Reges, acceptô Papa globô et primô Meridianô constitutô, secundum Ptolomaeum, in Insulis Fortunatis, 180. gradus Geographicos adscripsit Regibus Portugalliae, et 180. gradus versus Occidentem Regibus Castellae, hâc conditione, ut barbaros ad fidem Christ ianam converterent. Verum cum Portugalli, per summam ignorantiam ac imprudentiam existimarent, sibi factam esse iniuriam, sicil adhuc ignari Orbem esse rotundum, magnâ importunitate extorferunt, ut primus Meridianus ab In sulis Canariis removeretur, per 300.circiter milliaria versus Occidentem: quô factum ut hodie apud Geographos, non in fortunatis, sed in Azoribus, Meridianus I. locum habeat: Cuius mutationis causa non declinatio est acus nauticae, sed haec ipsa divisso, quae primum omnino Meridianum pro temino habet. Et ex hac mutatione Lusitani quidem Brasiliam obtinuerunt, Castellani vero longe maius inde commodum referentes, ab eo tempore ius sibi vidicârunt in magnam partem Indiae Orientalis, nimirum Unsulas Philippinas, quas hodieque retient; Moluccas, quae iam Batavis subsunt, aliasque, Georg. Horinus Orb. Imper. Novam praxin Meridianam lineam inveniendi, vide infra in voce Typhis Magneticus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.